.NQ.Mjkw

From Newberry Transcribe
Jump to navigation Jump to search

mea proprie scriptam ut ubicunque ambulaue[ris] [sive] in domo, sive in Mari, sive in flumine prælio paganorum seu Christianorum, in omni [ini]micus tuus vel adversarius tuus, non domi[nabitur] tibi, Neque insidias Diaboli timebis, Nec [immundus] Spiritus, nec fulgur, nec tonitru tibi nocere [poteris;] si hanc epistolam cum devotione et reverentia [super te] habebis. Saluus eris quia ego o Agabar Rex [diligo te] propter quod saluus eris, pax tecum. Amen. ---

[Cum] autem Rex Agabar recepisset literam seu [epistola]m, et legisset eum cum lacrymis dixit. [Tu s]er[v]ator et misericors lesus Christus fili Dei [unius De]us omnipotens propitius esto mihi peccatori [ut sis mih]i in vitam æternam, adiutorque in omnibus [rebus m]eis. Amen.

[In no]mine Sanctæ Trinitatis et indiuiduæ unitatis [Pater et] filii et Spiritus Sancti, coniuro vos [omnia?] gladios, lanceas, enses, cultellos, sagittas, claues, [bipennes (?), et] omnia genera armorum, per 72 nomina, et per eorum [(illegible)] potentias, et per ferream lanceam, cumqua Longinus [latus lesu Chrisi]i perforauit, et exiuit sangui[ni]s et aqua.