.NQ.Mjk0

From Newberry Transcribe
Jump to navigation Jump to search

[prot]ector meus domine. Et sicut deficit fumus sic deficiant [ipsi] a facie mea. Irruat super omnes inimicos meos [visi]biles et inuisibiles formido et pauor in magnitudine [brac]hii tui domine, fiant immobiles quasi lapis, donec [per]transeat popullus tuus iste E. qwuem tu redemisti in te confidens; extende manum tuam, et devorabit [eos] terra. In nomine patris qui totum mundum creauit, [in] nomine filii qui totum mundum redemit, In [no]mine Spiritus sancti qui totum legem adimpleuit, commendo me totum, Amen.

[B]enedictio dei patris omnipotentis, et filii, et [Sp]iritus sancti sit semper meum. Amen.

[Be]nedictio dei patris omnipotentis, quia omnia ex [solo] verbo fecit, sit semper mecum Amen. Benedictio [domini] nostri Jesu Christi filii Dei viui sit semper meum Amen.

[Be]nedictio Spiritus Sancti cum septem donis suis sit semper [me]cum. Amen. Benedictio beatæ Mariæ virginis, cum [fil]io sit semper mecum Amen. Benedictio et consecratio [pa]nis et vini quem dominus noster Jesus Christus fecit, [qu]ando dedit discipulis suis dicens, Accipite et [com]edite ex hoc omnes, Hoc est corpus meum, quod [pro] vobis tradetur in meam commemorationem et in remissionem [om]nium peccatorum, sit semper mecum. Amen.