.Nw.OTcx
[Pub'd in Gentlemen's Magazine Oct 1767, some variations between this text and that version]
Viro Insignissimo necnon Patrono ac Benefactori Munificentissimo Dmo Hans Sloane Equiti hurato Collegii Medicorum inter Londinens es Præsidi - - - - - - - - - Bubonem Norwegensem, pignus amoris tui, Avem penaram perpulcharamque in quam tota Suipet Academia, læti accepimus incolumem et Salvam: per me igitur gratias quam maximas rependit Venerabilis domus Convocationis, quæ mihi in Mandata dedit, ut gratias hasce celeriter ut sine mora rependerem, ne ingrati animi nota inuratur, neve ignorare videamur, quanti pretii Iam insigne Beneficium æstimari debeat -
Edwardus Whistler Legatus Academicus, ['Edwardus' and 'Whistler' are underlined] mihique consanguineus, utpote Uxor illius eandem matrem, licet diversum patrem cum mea Uxore jactat, jussu meo ad vicum rusticum / vulgo dictum (Wheatly) fecit iter, ut ibi prastolaretur adventum Bubonis, eamque ad Oxonium deduceret, prima nocte sine ullo Tubarum sive Tympanorum strepitu, et si fieri. potuit, privato fallentique modo: cavere enim necesse esse duxi, ut nullam molestiam facesserent Reginæ avium vel lascivi juvenes vel prosanum vulgus, atque ut nihil accideret, per quod fieret publicæ perterbatio Pacis.
By Maria Knoops; maschaknoops@gmail.com; started on the 16th of July 2017.