.Nw.MTExNw

From Newberry Transcribe
Revision as of 05:35, 28 July 2017 by 207.38.94.30 (talk)
Jump to navigation Jump to search

QVESTIONES IN OCTO LIBROS PHISICORVM ARISTOTELIS DECERP: tæ ex antiquorum, & neotericorum philosophorum scriptis.

An corpus naturale mobile sit subiectum naturalis philosophiæ ⸮ [reversed question mark: punctus percontativus]

DDE SVIACTO NATVRALIS PHOLOSIPHIÆ varij interpretes Aristotelis diuersimode ex cogitarunt. Verum et si multa pertractantur a philosophio naturali Veluti Cælum, Elementa, mista animalia, & huiusmodi Alia; tamen cum vna sit scientia naturalis, & vnitas Scientiæ sumitur ex vnitate subiecti, propositis anti: quorum Sententis, ysque refutatis, nos ex Neotericorum Thesauro depromptum verum Phisices Subiectum vobis Explicabimus.


Quatuor opini: ones de Subiecto naturalis Philosophiae { Una D. Thomæ, qui voluit subiectum Phisices esse Ens mobile ratio eius fuit; quoniam Ens mobile latissimè se extendit; quod reliqua omnia tanquam speties suas sub se continet, ideoque adæqua: tum est subiectum totius Phisices. verum hæc sententia satis so: lidè confutata est a Jac[o with dash above]bo Zabarella, & Pererio. Alia Scoti, qui substantiam naturalem assignavit cuius etiam Sententia Satis nervos[e with accent grave] a Zabarella re[y with umlaut]citur, & a Be: nedicto Pererio.

Altera nonnullorum, qui in contrarium incidentes error[e with accent], ali: quid strictius: Scilicet corpus generationi, & corruptioni obnoxium Phisices Subiectum statuerunt; quorum rationes, & explicatae, et refutatae sunt a Zabarellas.

Quarta Alberti: quam receperunt praestantissimi Neoterici; qui statuit corpus naturale mobile Subiectum esse Phisices, & haec est vera Sententia, & recipitur pene ab omnibus, Salt[e with accent] ab acutis: Simis Philosophis. Sed adhibenda est distinctiola, qua tota veritas magis elucescat. }

[Margin] Corpus natura: le trifari[a with an accent] Sumitur vel. [End margin] Pro Sola co[m with an accent]ium genere absa spetierum consideratione, & Corpus ita acceptum Solum est subiectum in octo bibr. Phisicae auscultationis. Pro Sola spetierum collectione, quae Simul sumptae videntur aqui: pollere generi; at ita Sumptum est in omnibus aliis subiectum praeter praedictos, Pro [ambobcon?] simul idest pro commium genere cum tota spetierum suarum collectione; & ita est Subiectum totius Scientiae. tum in 8[degree] phisicorum tum in 4or libr: de caelo, tum in 4or de Meteoris, tum in 3[illegible] de Amona & [illegible]

[Margin] Subiect[u with an accent] Scientia constut [illegible 2 words]. [End margin]

Ex re considerata qua Supplet quasi loc[u with an accent] materio; & hoc corpus est, non [illegible] (vt Thomas) qui a hoc minus diffius[u with an accent] est; nec aliquod in fra corpus, n[a with an accent] hoc nimis est angust[u with an accent], qui a nihil nisi quod est corp habet in se [illegible] motus, n[a with an accent] hob accidentale quidd[a with an accent] est enti et Substantia; Ideog corpus propri[e with accent grave] locum Subiecti sibi vindicat. Ex modo considerandi, qui est instar formo, [illegible] constringit rem consideratam non quaten, Res est; Sed quaten, considerata est in hoc Scientia; Sic vero est (Mobile) hob est quatenus habet in Sepr [illegible 2 words]. Hoc particula (Mobile) non Significat aliqua pas Sionem, Seu [illegible] potestatem mouendi, Sed ipsum principium notus, quod est Subiecti formalis ratio.