.NQ.MzAx

From Newberry Transcribe
Revision as of 16:57, 7 June 2017 by 207.38.94.30 (talk) (Created page with "animi mei submissione obsecro et supplicor per merita beatae Mariae matris tuae semper vir- ginis et per omnes sanctos tuos ut sicut promi- sisti te omniae daturum in nomine t...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search

animi mei submissione obsecro et supplicor per merita beatae Mariae matris tuae semper vir- ginis et per omnes sanctos tuos ut sicut promi- sisti te omniae daturum in nomine tuo facias hos spiritus quos vocavi ad me venire, ita ut pos- sim eos constringere quod faciant quaecunque eis iussero in nomine tuo domine Jesu Christe, qui cum patre in unitate Spiritus sancti Deus, vivis et [illegible] per omnia secula seculorum. Amen.

Oportet te etiam in omni opere invocare angelos diei, prout sequitur.

Die [sun] Michael, Anael, Raphael, Gabriel, Cassiel, Sachiel, Samael. O vos angeli Dei gloriosi supradicti qui vere scitis adiuvare et auxiliari in omnibus operibus tuitis et honestam vos humiliter obtestor, quatemus adiuvetis me in hoc opere, et estote mihi semper definsons et auxiliatures, per eum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et seculum per ignem Amen.