.Nw.OTc1

From Newberry Transcribe
Revision as of 06:12, 23 July 2017 by 207.38.94.30 (talk)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search

[Published in Gentleman's Magazine Oct 1767]


quid mens in pectoribus suadet in hoc solenni negotio esse faciendum, quod et vobis Academiæ (cui deus sit semper propisitus) maxime in gloriæ et laudis perennitatem cedat. Hortum Botanicum (T-r) supereminent ædes in Hospitium Professoris Botanici exstructæ quæ amænum hunc hortum omni genere leguminis Olerique consitum grato et ridenti aspectant voltu. In hise ædibus cohabitet Bubo una cum professore Botanico qui Ave (quod absit) ægrotante si opem ferat præsentem reducatque ad integram sanitatem arte sua vere Apollonari: Ne vero Professor ipse, quo Bubonis lunæ nullo non tempore totus [crossed out: illegible] vacabit, damnum vel minimum sentiat in Praxi Medicinali Solvatur Obolus quadransve ei a singulis, [inserted: qui Bubonem causa videndi Botanicum freqentabunt Hortum]. Hinc larga excrescent emolumenta, quæ Egerii Professoris fidelutatem et curam abunde remunerabunt, suppeditabunque non solum victum et illi et Buboni competantem, verum etiam quicquid horum animatium desiderat Vita. -- Hanc orationem vix peroraverat Dms, Dr. Holland cum Dmi. Dr Gardiner Coll Omn. Aneimarum Custos eminentissimus valde de sede prosiluit er hasce iretas voces contra Hollandium projecit.

Tace, Curculiuncule, Tace inquam, Ego