.NDU.MjI1NzY
E Cælo Descendit
Nosce te ipsum
Manus Meditaconis
Meditari debes [}]quod [lines branch from quod to following lines across hand] – Deum offendisti Nescis quoties Nescis quantum – Status tuus miserabilis est | Venisti in mundu[m] cu[m] peccato | Vita tua brevis est | Finis tuus amarus est – Morieris quia : | Vitam tuam non potes p[ro]longare | Mortem tua[m] non potes evadere | Nihil tecum auferes nisis quod fecisti
: | Nescis qua[n]do marieris | Nescis qualiter morieris | Nescis quo devenies : | Posteri tui paru[m] facient pro te | Raro facient pro te | Cito a charis oblivis[c]eris
Mors tua, mors Christi, fraus mundi, gl[or]ia Cœli Et dolor inferni sint memoranda tibi Post mortis morsum, vertit, dilectio dorsum Finita vita, finit amicus ita
Filum pernetur cito pede pr[a]eterit hora Desinit incipiens morteque vita pigra
Da tua, dum tua sunt, post mortem tunc tua non sunt.
Dum vivis vivit periente peribit amicus et semel oblito [crossed out: te semel oblito] morta donatius
Pulvis et umbra sumus sit transit gl[or]ia vitæ et redit in nihilum quod fuit ante nihil
Vita fugit mors non tardat. Hoc momentum unde pendet æternitas 29: of Maii 1590