.Nw.MTExNw

From Newberry Transcribe
Revision as of 06:49, 28 July 2017 by 207.38.94.30 (talk)
Jump to navigation Jump to search

QVESTIONES IN OCTO LIBROS PHISICORVM ARISTOTELIS DECERP: tæ ex antiquorum, & neotericorum philosophorum scriptis.

An corpus naturale mobile sit subiectum naturalis philosophiæ ⸮ [reversed question mark: punctus percontativus]

DDE SVIACTO NATVRALIS PHOLOSIPHIÆ varij interpretes Aristotelis diuersimode ex cogitarunt. Verum et si multa pertractantur a philosophio naturali Veluti Cælum, Elementa, mista animalia, & huiusmodi Alia; tamen cum vna sit scientia naturalis, & vnitas Scientiæ sumitur ex vnitate subiecti, propositis anti: quorum Sententis, ysque refutatis, nos ex Neotericorum Thesauro depromptum verum Phisices Subiectum vobis Explicabimus.


Quatuor opini: ones de Subiecto naturalis Philosophiae { Una D. Thomæ, qui voluit subiectum Phisices esse Ens mobile ratio eius fuit; quoniam Ens mobile latissimè se extendit; quod reliqua omnia tanquam speties suas sub se continet, ideoque adæqua: tum est subiectum totius Phisices. verum hæc sententia satis so: lidè confutata est a Jac[o with dash above]bo Zabarella, & Pererio. Alia Scoti, qui substantiam naturalem assignavit cuius etiam Sententia Satis nervos[e with accent grave] a Zabarella re[y with umlaut]citur, & a Be: nedicto Pererio.

Altera nonnullorum, qui in contrarium incidentes error[e with accent], ali: quid strictius: Scilicet corpus generationi, & corruptioni obnoxium Phisices Subiectum statuerunt; quorum rationes, & explicatae, et refutatae sunt a Zabarellas.

Quarta Alberti: quam receperunt praestantissimi Neoterici; qui statuit corpus naturale mobile Subiectum esse Phisices, & haec est vera Sententia, & recipitur pene ab omnibus, Salt[e with accent] ab acutis: Simis Philosophis. Sed adhibenda est distinctiola, qua tota veritas magis elucescat. }


Corpus natura: le trifariam Sumitur vel. { Pro Sola commini genere absque spetierum consideratione, & Corpus ita accep= tum solum est subiectum in octo bibr.. Phisicæ auscultationis. Pro Sola spetierum collectione, quæ simul sumptæ videntur æqu:= pollere generi; at ita sumptum est in omnibus aliis subiectum praeter prædictos, Pro ambobus simul .1. pro communi genere cum tota spetierum suarum collectione; & ita est Subiectum totius Scientiæ. tum in 8º phisicorum tum in 4or libr: de cæ lo, tum in 4or de Meteoris, tum in 3bus de Anima & alijs omnibus }

Subiectum scien= tiæ constat dua= bus partibus {

Ex re considerata, quæ supplet quasi locum materiæ; & hoc corpus= est, non Eas (vt Thomas) quia hoc minus diffiusum est; nec aliquod in= fra corpus, nam hoc nimis est angustum, quia nihil nisi quod est corpus habet in se principiuum] motus, nam hob accidentale quiddam est enti, et Substantiæ; Ideogue corpus proprie locum Subiecti sibi vindicat. Ex modo considerandi, qui est instar formo, & constringit rem consideratam non quatenus, Res est; Sed quatenus, considerata est in hac scientia; Sic vero est (Mobile) hoc est quatenus habet in Sepr= incipuum morus. Hæc. Hoc particula (Mobile) non Significat aliquam pas= sionem, seu quandampotestatem mouendi, Sed ipsum principium notus, quod est Subiecti formalis ratio. }