.NQ.Mjkz: Difference between revisions
No edit summary |
No edit summary |
||
Line 20: | Line 20: | ||
omnes qui me persequuntur, et non confundar | omnes qui me persequuntur, et non confundar | ||
ego. Paueant illi, et non paueam ego. Induc super | ego. Paueant illi, et non paueam ego. Induc super | ||
eos diem afflictionis, et | eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos | ||
domine deus meus. .... | domine deus meus. .... | ||
</p> | </p> |
Revision as of 16:10, 2 June 2017
O Adonay per quem omnia liberata sunt, libera me ab omnibus inimicis et ab omni malo. O Adonay per quem omnia consulata sunt consulare me. O Adonay per quem omnia adiuta sunt, adiuua me in omnibus negoti[is] necessitatibus, angustiis, periculis, et tribulationibus, et a quibuscunque reclamationibus meis et de omnibus insidiis inimicorem meorum uisibilium et invisibilium libera me et confirma domine quod operatus es in me et porrige dextram tuam super me, et mitte angelum tuum sanctum de cœlis, qui me custodiat, foueat, protegat, adiuuet, visitet, et defendat, et me reddat audacem. Et tu domine sis semper mecum, ut me benedicere digneris de cœlis, qui me redimere venisti in terris. Amen.
Propter venerabile nomen tuæ sanctæ Crucis confundantur omnes qui me persequuntur, et non confundar ego. Paueant illi, et non paueam ego. Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos domine deus meus. ....