.NQ.Mjkz: Difference between revisions

From Newberry Transcribe
Jump to navigation Jump to search
No edit summary
No edit summary
Line 21: Line 21:
ego. Paueant illi, et non paueam ego. Induc super  
ego. Paueant illi, et non paueam ego. Induc super  
eos diem afflictionis, et dupl;ici contritione contere eos  
eos diem afflictionis, et dupl;ici contritione contere eos  
domine deus meus.
domine deus meus. ....
</p>
</p>

Revision as of 16:10, 2 June 2017

O Adonay per quem omnia liberata sunt, libera me ab omnibus inimicis et ab omni malo. O Adonay per quem omnia consulata sunt consulare me. O Adonay per quem omnia adiuta sunt, adiuua me in omnibus negoti[is] necessitatibus, angustiis, periculis, et tribulationibus, et a quibuscunque reclamationibus meis et de omnibus insidiis inimicorem meorum uisibilium et invisibilium libera me et confirma domine quod operatus es in me et porrige dextram tuam super me, et mitte angelum tuum sanctum de cœlis, qui me custodiat, foueat, protegat, adiuuet, visitet, et defendat, et me reddat audacem. Et tu domine sis semper mecum, ut me benedicere digneris de cœlis, qui me redimere venisti in terris. Amen.

Propter venerabile nomen tuæ sanctæ Crucis confundantur omnes qui me persequuntur, et non confundar ego. Paueant illi, et non paueam ego. Induc super eos diem afflictionis, et dupl;ici contritione contere eos domine deus meus. ....