.NQ.MTc5: Difference between revisions
No edit summary |
No edit summary |
||
Line 26: | Line 26: | ||
Nihil mirum si miseri homines non adipiscuntur <!-- Aug. de libero arbitrio I, XIV --> | Nihil mirum si miseri homines non adipiscuntur <!-- Aug. de libero arbitrio I, XIV --> | ||
quod volunt 1. Vitam beatam: id enim cui comes est | quod volunt 1. Vitam beatam: id enim cui comes est | ||
et sine quo nemo ea dignus est sed recte vivere non volunt | et sine quo nemo ea dignus est sed recte vivere non volunt. | ||
Haec aeterna lex incommutabili stabilitate firmavit | Haec aeterna lex incommutabili stabilitate firmavit | ||
ut in voluntate | ut in voluntate meritum sit, in bonitate autem | ||
et malicia praemium | et malicia praemium atque supplicium. Sic autem sumo | ||
ab humanis in divina dirigitur, cum summae | ab humanis in divina dirigitur, cum summae voluntatis | ||
Thoma voluntas praeponitur. | Thoma voluntas praeponitur. |
Revision as of 02:40, 14 July 2017
In lib. primo Theologiae Mysticae cap. 55. De virtutibus acquirendis Nulli interclusa est virtus; omnibus patet; omnes admittit; omnes invitat. Non colliget domum non censum; Homine nudo contenta est. Sed ut dicit Cassianus in Collationibus Patrum, quidam sic quaerunt a passionibus temperari ut nequaquam velit dolores sustinere Martyrios; Sine quibus Desideria Spiritus possideri nequeunt. Absque carnis castigatione obtinere desiderant castimoniam. Sine labore vigiliarum acquirere puritatem. Cum requie carnis Spiritualibus exuberare virtutibus; absque convitii ullius exaperatione gratiam possidere patientiae; humilitatem Christi Sine mundani honoris exercere iactura; Religionis Simplicitatem cum Ambitione saeculi servare, Christo cum hominum laude et favore servire; postremo, sic volunt consequi bona futura ut non ammittat praesentia. Quibus respondet Aug Via nostrae Christus est; Christum attende. pati venit sic et glorificari; contemni, sed et exaltari. Opus te terret; mercedem expecta. Quare vis pervenire delicatus ad eam rem ad quam nemo perducit nisi labor? Nihil mirum si miseri homines non adipiscuntur quod volunt 1. Vitam beatam: id enim cui comes est et sine quo nemo ea dignus est sed recte vivere non volunt. Haec aeterna lex incommutabili stabilitate firmavit ut in voluntate meritum sit, in bonitate autem et malicia praemium atque supplicium. Sic autem sumo ab humanis in divina dirigitur, cum summae voluntatis Thoma voluntas praeponitur.